- TONNA
- TONNAnomen Dynastiae, in Thuringia, quam Gleichenses Comites nostrô adhuc saeculô tenuêre, a.. postremi, ut volunt Tonnensium Dominorum filia, Sigismundo Gleichensi dotis locô allatam, A. C. 1408. aliis antiquiorem illis possessionem hanc facientibus. Istud certum, Tulstettum cum Ufhovia (iam Nobilium Goldackerorum) a Landgraviis Thuringiae, Gleichensibus Tonnae iam potitis, adiectam esle, exstinctô, istô circiter tempore, Hermannô Barone Salzensi ultimô, cuius Maiores arcem Tulstetti condidernat. Ultimus autem Gleichensium Io. Ludovicus, qui sterile cum Erdmuthi Iuliana Hohenstenia matrimonium expertus est, annuente Io. Casimirô Saxoniae Duce, ita domui suae disposuit, ut post obitum Hohenloicis atque Schwartzburgicis Gleichensis Comitatus, Tonna Christiano Pincernae Tautenburgio, et huius quoque Familiâ deficiente, Christiano atque Woltado Waldecciis, eorumque posteris Comitibus, obveniret. A quibus posterioribus (Io. Ludovicô A. C. 1631. et Christianô A. 1640. mortuis) habitam em ptionis iure non ita pridem patrimonio titulisque Fridericus Dux Saxon. Lineae Gothanae, Ernesti Patris succeslor, adiecit, sibi soli posterisque comparatam; cum Gotham, Altenburgum, Coburgum et hennebergias ditiones, suô Fratrumque nomine, supremô Patris iuslu, regundas susceperit. Tob. Ffannerus, de praecip. Gern Principum Gemibus, c. 1. Vide quoque supra, ubi de Familia Gleichensi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.